monumenta.ch > Plinius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 116
{XLV} Sed plurimum interest, flatus sit an ventus. illos statos atque perspirantes, quos non tractus aliquis, verum terrae sentiunt, qui non aura, non procella, sed, mares appellatione quoque ipsa, venti sunt, sive adsiduo mundi motu et contrario siderum occursu nascuntur, sive hic est ille generabilis rerum naturae spiritus huc illuc tamquam in utero aliquo vagus, sive disparili errantium siderum ictu radiorumque multiformi iactu flagellatus aer, sive a suis sideribus exeunt his propioribus sive ab illis caelo adfixis cadunt, palam est illos quoque legem habere naturae non ignotam, etiamsi nondum percognitam.